- FOENUM
- FOENUMbeum pabulum, Iob. c. 40. v. 1. ubi de Behemoth, sen hippopotamo, ut Bocharto visum, dicitur; Foenum quasi bos comedet, ut Hebraea Hieronym. vertit. Unde est, quod apud Sirachidem arator invigilat ἐις χορτάσματα δαμάλεων, Eccl. c. 38. v. 28. Et Hesiod. in OPeribus l. 2. ubi de hieme apperente,Δὴ τότε χορτάζειν ἔλικας βοῦς ἔνδον ἐόντας.Flexipedem in stabulis foeno tum pascito vaccam.Idem 1. 1. v. 604. ubi paleas addit,Χόρτον δ᾿ ἐςκομίσαι. καὶ συρφετόν, ὄφρα τοι ἔιηΒουσὶ καὶ ἡμιόνοιϚιν ἐπηετανὸν ——Foenum congerito, paleamque, ut pabula bobusAnnua sufficiant mulisque ----Quod proin quando quave ratione secandum, Plin. exponit, l. 18. c. 28. Sed et τὸν κυρίττοντα τῶ πόων χόρτῳ περιελίςςειν τὸ κέρας, bobus cornupetis cornu foeno circumligare solebant Romani, ut obvii sibi caverent, Plutarch. in Crasso, cuius moris rationem idem exquitit Quaest. Rom. 71. Et eo alludens Horat. l. 1. Serm. Sat. 4. v. 34.Foenum habet in cornu, longe suge ——Vide supra, ubi de Bove cornupeta. Iidem in bello, cum acies educenda et manus cum hostibus conserenda eslet, primitus foeni manipulis, signi militaris loco, fuêre usi, quos hastis alligatos signiferi deferebant, uti testatur Plutarch. in Romulo, ubi de acie huIus contra Amuliim instructa; unde Manipularium nomenclatio orta: donec aucto Imperio propogatisque finibus quinque signa ex aerario depromi, et praeire milites coepêre, Plin. l. 10. c. 4. aquila viz. lupi, minotauri, equi et apri simulacra. Indidem Faenicularium, apud Cic. ad Attic. 12. In foenicularium cogitet. i. e. in aciem, ad exercitum, ut nonnulli exponunt, aliter Turnebo sentiente, qui vocem a foenore deducit. De foeneis imaginibus, quibus olim in arena tauri irr itabantur, diximus supra etc. Qui vero foenum secabant, Foenisectores et Foenisecae dicti sunt, pars familiae rusticanae apud Romanos, qui, quamdiu Creticae tantum transmarinaeque cores notae erant; nonnisi oleo falcis aciem excitabant, hincqueve cornu propter oleum ad crus ligato incidebant, Plin. ubi supra. Eorum insigne, e foeno, uti dicebat, corona. Ovid. Met. l. 14. v. 644.Tempora saepe gerens foeno religata recenti,Desectum poterat gramen versare videri.Et Propert. l. 4. Eleg. 2. v. 25.Da falcem et torto frontem mihi comprime foeno:Iurabis nostrâ gramina secta manu.Vide quoqueve in fra de Vertumno. Locus. quo congerebant desectum, Foenile fuit; quae una cum palearibus, apothecis et horreis Vitruv. extra villam consulto reicit, ut ab ignis periculo tuta essent, quod et legibus locationum consueverat aliquando exprimi; vide et Pignor. Comm. de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.